- CHEMNIS
- CHEMNISAegypti Insula. De qua Pomp. Mela, l. 1. c. 9. ubi de Aegypto: Alia quoque in his terris mira sunt. In quodam lacis Chemnis insula locos silvasque et Apollims grande sustinens templum, natat, et quocumque venti agunt, pellitur. Sed ibi Chemmis legendum monet doctiss. Is. Vossius. Ita quoque insulam istam appellat Herodotus, l. 2. ubi, magnam ibi esse palmarum aliarumque vim arborum, partim fructiferarum, partim umbriferarum saltem memorat. Hecataeus eam Chembin vocat, in loco Stephani ita legendo, Ε᾿ν βουτοῖ περὶ τὸ ἱερὸν τῆς Λητοῦς ἐςτι νῆσος χέμβις ὄνομα ἱρὴ τȏυ Α᾿πόλλωνος. Ε῎ςτ δ᾿ ἡ νῆσος μεταρσίη, καὶ περιπλεῖ ἐπὶ τȏυ ὕδατος καὶ κινέεται. Alia est Chemmis, quae in nomo Thebaico sita erat, quamque Πανὸς πόλιν interpretatur Diodorus Siculus, ubi templum Perser, quem incolae mode e terraprodeuntem, modo e fano exeuntem se videre persuasi sunt. Meminerunt huius tum alii, tum ipse quoque Herodotus. Plut. in l. de Iside et Osir. perpetam Χέννιν vocat. Stephanus ex auctoritate Herotloti, et hanc quoque insulam esse inquit: Ε῎ςτι καὶ Χέμμις πόλις μεγάλη νόμου τȏυ Θηβαϊκοῦ, ἐτγὺς τῆς Νέας πόλιος, φησὶ δ᾿ ὁ αὐτὸς, καὶ νῆσον εἶναι χέμμιν εν αὐτῇ. Sed nusquam hoc Herodotus prodit. Itaque apud Stephanum legendum εν Βουτοῖ, non εν αὐτῇ. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.